- CARBASA
- CARBASAapud Solin. c. 11. Carystos aquas calentes habet, Hellopias vocant: et Carystias aves, quae flammas impune involant: carbasa etiam, quae inter ignes valent; de Carystio lapide illi sumuntur, e cuius filamentis laneis, ἐριώδεις ὐποφύσεις vocat Apollonius, texebantur mantelia et mappae, quae in igne non comburebantur, imo in ignem mittebantur, ut a fordibus nitidarentur. Nam ignis eas mundas reddebat, παραπλησίως τῇ πλύσει, instar lotionis, ait Strabo. Improprie itaque Carbasa appellat, sive pro velis lineis accipias, ut plerumque Latini, sive pro lino. Quamvis enim lineis similia essent, quae ex eo lapide texebantur, non tamen linum erat, multo minus carbasus, de quo infra. Forte Carpasia legendum, meminit enim Καρπασίου λίνου, Carpasii lini, Pausan. in Atticis, ubi funiculum lychni aurei Minervae Athenis consecrati ex eo fuisse docet; ab urbe Cypri Carpaso, aut Carpasia Insul. in qua ut in Carysto, hic lapis multus inveniebatur. Sed valde improprie Λίνον appellat Pausanias, quod metallum est et lapis: nec Strabo linum Carystium vocat, sed λίθεν. In India vero lini genus fuit, quod Graeci Α῎σβεςτον vocavêre, eiusdem cum hoc Cyprio ac Carystio Iapide virtutis, Plin. l. 19. c. 1. quod videtur Pausanias cum Cyprio lapide confudisse, etc. Salmas. ad Solin. p. 178. Aliud longe Carbasus, apud plinium, l. 19. c. 1. Hispania citerior habet splendorem lini praecipuum, torrentis in quo politur naturâ, qui alluit Tarraconem. Et tenuitas mira, ibi primum Carbasis repertis. Lini nempe genus tenuissimi, e quo texebatur vestis magni pretii, priscis in delitiis habita, ut serica nobis. Curtius, l. 8. c. 9. Carbasô Indi corpora usque ad pedes velant: eorumque Rex aureâ lecticâ, margaritis circumpendentibus recubat, distinctis aurô et purpurâ carbasis, quae indutus est. Hinc apud Ciceronem, Verresaestate summâ tabernacula carbaseis intenta velis in littore collocâsse legitur, ubi totos dies cum mulieribus impudicis perpotavit. Et Virg. Aen. l. 11. v. 776.----- tum croceam chlamydemque, sinusque crepantesCarbaseos fulvo in nodum collegerat auro.Nonnulli id genus linei panni esse putant, quod hodie tela Baptistae, tela Hollandica et tela Cameracensis appellatur: quam postremam ex Hispania advehi certum, vide Dalechampium, Not. ad Plituum. Apud Poetas, pro velis, abusive vox sumitur. Val. Falaccus, l. 2. v. 580.Panditur hinc totu in noctem carbasus alis,Littoraque et veteris tumulos praelabitur Ili.Virg. Aen. l. 3. v. 357.---- ---- ---- ---- ---- AuraeVela vocat, tumidôque inflatur carbaus ausirô.Statius. Theb. l. 6. v. 405.---- ---- ---- Quae tantum carbasa ponto,Quae bello sic tela volant, etc.Unde videmus, non solum cum vestitum tenuem, sed et cum vela navium, notat, in utroque numero promiscue usurpari. Vide Casp. Barthium, ad Statium d. l. Neque enim minores cunctu animalibus insidias, quam nobumet ipsis linô tendimus, Plin. l. 19. c. 1. qui idem Carbasina vela primum in theatto duxisse Lentulum Spinterem, Apollinaribus ludis, tradit Ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.